Deipnosophistae

Athenaeus, Deipnosophistae: prima pagina textus nobis servati. Bibliotheca Marciana Venetiarum MS. Gr. Z. 447 f. 1r.

Deipnosophistae[1] vel Dipnosophistae[2] (Δειπνοσoφισταί, scilicet "professores cenarum") est dialogus Graece scriptus saeculo III ineunte ab Athenaeo Naucratita.

In hoc opere triginta personae, celebrantes Romae festos dies quondam Parilia nuncupatos, de permultis rebus disserunt, luxuriis, amoribus, musica, facetiis, philologia Graeca, sed praesertim de cibo, vino, ebrietate, cenis, conviviis. Citantur auctores fere 800, opera fere 2 000 scriptorum Graecorum antiquorum maxima parte deperdita.

Deipnosophistae in quindecim libros divisae sunt. Manuscriptus unus tantum hoc opus nobis praebet, videlicet Marcianus 447 ("A" apud editores), e quo libri I et II, prima pars libri III, ultima libri XV pagina aliaequa paginae paucae deperditae sunt. Ea quae nobis desunt partim ex epitoma Deipnosophistarum restitui possunt, recensione abbreviata saeculo XII composita res librorum quindecim comprehendente.

  1. "Athenaei Naucratitis ... Deipnosophistarum libri": titulus versionis Latinae I. Dalecampii, 1583
  2. Cf.Athenaeus: Dipnosophistae”: frons editionis G. Kaibel, 1887

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne