Forma
Tabula aut despectus
Delphinatus Viennensis[1] (Francogallice Dauphiné) est antiqua Franciae provincia. Medio Aevo pars Imperii erat, sed eius duces, qui Delphini nuncupati sunt, nullius auctoritati obnoxii erant et civitatem suam more regio tenebant. Saeculo XIV Delphinatus a rege Philippo VI emptus est et pars regni Franciae factus est.
Gratianopolis erat eius caput. Eius terrae in praefecturis hodie divisae sunt, quae Isara, Drona et Alpes Superiores sunt.