Dentes humani

Dentes humani.
Hominibus sunt quattuor dentium genera, hic Anglice notata.

Dentes humani sunt structurae ossium aliquantulum similes, quae frusta cibi secando contundendoque ad vorandum et concoquendum mandunt. Hominibus sunt quattuor dentium genera: incisores, canini, praemolares, et molares, cuique est effectus certus: incisores cibum secant, canini cibum scindunt, ac molares et praemolares cibum contundunt. Radices dentium, intra maxillam (superiorem) mandibulumque (inferiorem) iacentes, gingivis teguntur. Dentes in variis texturis variae densitatis et duritiae consistunt.

Homines, sicut alia mammalia, sunt diphyodontici, quae significat eos binas dentium copias promittere, quarum prima (copia decidua) sex menses natu plerumque apparere incipit, sed nonnullis infantibus recens natis sunt unus aut plures dentes (neonatales) qui videri possunt. Solita dentium eruptio sex menses natu molesta esse potest.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne