![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
![]() Melanomata (sinistra) et mutationes cutis benignae (dextra), sec. regulam ABCDE: Asymmetria, Bracchia, Color, Diameter, Evolutio | |
Systema | Cutis |
---|---|
Subdivisiones | |
Morbi | |
Medicus | Dermatologus, -a |
Dermatologia[1][2] (a vocabulo Graeco δέρμα 'cutis') est disciplina artium medendi ad cutem eiusque appendices (sicut pilos et glandulas sudoriferas) spectans. Medicus, qui morbos dermatologicos investigat, cognoscit, et tractat, dermatologus ac medica dermatologa vocatur. Examinatio cutis appendicumque eius et phaenomenologica et histologia fit. Tractationes dermatologicae aspectus medicinae et conservativae et chirurgicae comprehendunt ac non raro psychologiae et psychiatriae. Dermatologiae ipsae varietas subdisciplinarum accenseri potest. Aliae disciplinae cum dermatologiae momentum sunt rheumatologiae, immunologiae, neurologiae, infectologiae, et endocrinologiae.