Design Your Universe

Design Your Universe est album quartum Epicae gregis Nederlandici, 16 Octobris anno 2009 prolatum. Secundum Marcum Jansen, citharistam gregis, argumentum albi est vis cogitationum phantasiaeque. Dicit enim mechanicam quanticam probare nos omnes per particulos minimos coniungi, atque nos posse cogitationibus creare aut saltem movere materiam. Qua re album vehemens habet nomen: Design Your Universe, fere Mundum tibi excogita.

Sicut semper prima carmina alborum Epicae, etiam Samadhi Latine a choro cantatur.

In White Waters cum Simona Simmons cantat Antonius Kakko, cantor Sonatorum arcticorum, gregis Finnici.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne