Determinismus technologicus

Thorstein Veblen.
Carolus Marx anno 1875.

Determinismus technologicus est theoria reductionistica quae ponit technologiam societatis progressum eius structurae socialis morumque culturalium determinare. Determinismus technologicus intellegere conatur modos quibus technologia cogitationes actionesque humanos afficit. Mutationes technologicae sunt primus fons mutationum socialium. Hoc vocabulum factum fuisse putatur a Thorstein Veblen (1857–1929), sociologo et oeconomo Americano. Extremissimus autem determinista technologicus in Civitatibus Foederatis saeculo vicensimo ut videtur fuit Clarence Ayres, sectator Thorstein Veblen et Ioannis Dewey. Gulielmus Ogburn etiam extremo determinismo technologico innotuit.

Prima interpretatio determinismi technologici de progressu socio-oeconomico magna a Carolo Marx posita est, qui philosophus et oeconomicus Germanicus arguit mutationes technologicas, praecipue facultates productionis, esse primum apud coniunctiones sociales et structuram organizationalem hominum valere, et coniunctiones sociales resque culturae ad ultimum in technologico atque oeconomico societatis fundamentis condi. Propositio Marxiana per societatem hodiernam penitus permanat, ubi plurimi credunt technologias rapide mutantīs vitam humanam magnopere afficere et mutare.[1] Multi auctores interpretationem historiae humanae a technologia determinatam cognitioni Marxianae tribuunt, sed non omnes Marxistae sunt deterministae technologici, ac nonnulli auctores num Marx ipse determinista esset dubitant. Praeterea, sunt variae determinismi technologici formae et rationes.[2]

De socialibus technologiae effectibus, Melvinus Kranzberg, historicus Americanus, inter suas sex technologiae leges definitive dixit: "Technologia nec bona, nec mala est; neque medium se gerit."[3]

Nexus interni

  1. Smith et Marx 1994.
  2. Bimber 1990.
  3. Anglice "Technology is neither good nor bad; nor is it neutral."

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne