Dialecti Theodiscae Altae[1] (Hochdeutsch, hochdeutsche Mundarten) sunt dialecti linguae Theodiscae, quae ab Isoglossa Linea Benrathensis sive Linea Uerdingensis nominata in meridiem versus diffusae sunt. Eaedem in dialectos „Theodiscas medias” (Mitteldeutsch) et „Theodiscas superiores” (Oberdeutsch) dividuntur. Una cum dialectis Saxonicis et dialectis Batavis Continuum dialectorum linguarum Germanicarum occidentalium efficiunt. Commune dialectorum Theodiscae altae insigne est perfecte aut partim exacta Consonantium mutatio Theodisca, quae autem etiam ad linguam Langobardam pertinet.
In sermone cottidiano Lingua Theodisca Alta est synonyma cum Lingua normata, brevius: „Lingua Theodisca”, quae variis dialectis „Dachsprache” (lingua tectoria) est.