Diana de Andalo (nata anno circiter 1201; mortua Bononiae die 10 Iunii 1236 fuit nobilis femina Italiana, quae, suadente Reginaldo Aurelianensi, vitam religiosam(en) suscipiens, anno 1220 in conventum apud Ronzanum(en)? iuxta Bononiam intravit, sed a familia sua vi educta est. Anno autem insequenti, cum Dominico Oxomensi collocuta est; a quo tempore Monasterium Sanctae Agnetis feminis Dominicanis dicatum Bononiae instituere voluit, id quod die 13 Maii 1223, Dominico iam mortuo, perfecit. Ab anno 1222 usque ad 1236, epistulas crebriter inter se miserunt illa et Iordanus de Saxonia, qui a principio fuit provinciae Lombardiae, sed mox omnis ordinis magister.