Diapausa embryonica, sive implantatio dilata, est ratio reproductiva a centum fere speciebus mammalium in septem vel octo ordinibus adhibita. Embryo (blastocystis) se in diapausa embryonica in uterum statim non inserit postquam reproductio sexualis zygotum genuit, sed in statu quiescentiae manet. Cum embryo ad vallum uterinum non adhaeret, minimus fit progressus. Unde solitum gestationis tempus extenditur speciei proprium.[1][2]
Inter mammalia quae diapausam embryonicam subeunt sunt rodentia, ursae, mustelidae (e.g., mustelae, melinae, mellivorinae, taxideinae), et marsupialia (e.g., macropodidae). Nonnullis gregibus est solum una species quae diapausam embryonicam subit, sicut Capreolus capreolus ordinis Artiodactylorum.[2]