Diaria astronomica Babylonica

Diaria astronomica Babylonica, inter tabulas fictiles reperta, eventa astronomica a Chaldaeis observata una cum rebus terrestribus per sex menses actis breviter referunt. E quibus ephemeridibus historici hodierni, motu planetarum et cometarum cognito, verificare possunt diem rerum gestarum praecipuarum sicut proelii ad Gaugamelam commissi, die 1 Octobris 331 a.C.n., et mortis Alexandri Macedonis die 11 Iunii 323. Diaria astronomica hodie in Museo Britannico iacent; edita sunt in tribus voluminibus ab Abrahamo Sachs et Herberto Hunger.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne