Dicasterium pro doctrina fidei est vetustissima curiae Romanae congregatio, quae nomine Congregatio Romanae et universalis Inquisitionis a papa Paulo III cum constitutione "Licet ab initio" die 21 Iulii 1542 condita est, ut Ecclesiam ab haeresibus defenderet.
Anno 1908 Pius Papa X congregationi novum nomen, quod est Sacra Congregatio Sancti Officii, addixit. Nomen hodiernum a Paulo Papa VI litteris apostolicis motu proprio datis "Integrae servandae" die 7 Decembris 1965 inditum est.
Secundum constitutionem apostolicam "Pastor Bonus" (art. 48) munus proprium huius congregationis, quae viginti quinque membris e quattuordecim civitatibus oriundis constat:
Praeses Congregationis pro Doctrina Fidei fuit a die 13 Maii 2005 usque ad diem 2 Iulii 2012 cardinalis Gulielmus Iosephus Levada, qui Iosepho Ratzinger successit, cum Ratzinger die 19 Aprilis 2005 papa creatus esset. Novus praeses a die 2 Iulii 2012 usque ad diem 2 Iulii 2017 Gerardus Ludovicus Müller. Eodem tempore secretarius erat Aloisius Franciscus Ladaria Ferrer, qui nunc a die 3 Iulii 2017 praeses est.
Hac Congregatio mutavit nomen cum nova constitutio Praedicate Evangelium et sumpsit nominem Dicasterium pro doctrina fidei.