Diptera


Classis : Insecta 
Superordo : Panorpida 
Ordo : Diptera 
Linnaeus, 1758
   
Palaeontologia
245–0 m.a.Triassicum medium > Recens
Subdivisiones: Subordines

Diptera (Graece δίπτερα '(insecta) binis alis' < δι- 'duo' + πτερόν 'ala'), vulgo plerumque muscae appellatae, sunt ordo insectorum aliis dissimiles quia par alarum volatús in mesothorace et par halterum(en)?, ab alis posterioribus deductorum, in metathorace possident, quibus, sensoribus magnarum celeritatum motus volventis, dipera multiplicibus aerobaticis fungi possunt.[1] Nonnullae dipterorum species posteriori evolutione artem volandi amiserunt. Alter insectorum ordo cui sunt binae alae volatús et halteres sunt Strepsiptera, quae contra Diptera halteres in mesothorace, alas volatús in metathorace gerunt. Diptera sunt magnus ordo, cui sunt 1 000 000 fere specierum.[2][3][4]

Aëdes aegypti.
Una ex Tipulidis, halteribus aspectabilissimis.
Hermetiae illucentes copulant.
Calliphora sp.
1, coxa; 2, trocanter; 3, femur; 4. tibia; 5, tarsus; 6, ungues.

Dipteris est caput mobile, unum magnorum oculorum compositorum par, et membra oralia ad pungendum et sugendum in Culicidis, Simuliidis, Asilidis, aut ad lambendum in aliis gregibus designata. Propter collocationem alarum, diptera pervariis modis volant, ac propter ungues pedesque pulvinosos, superficiebus levibus adhaerent. Totam metamorphosin patiuntur. Ova in res edules ponuntur, et larvae, quae membris veris carent, in circumiectis naturalibus protectis crescunt, saepe intra cibum. Pupa est capsula aliquantulum dura, ex qua adultus se excludit; vita autem adultorum plerumque est brevis.

Diptera sunt unus e maioribus insectorum ordinibus, magni momenti oecologici et humani, avidi quoque pollinatores, secundi solum ab apibus aliisque hymenopteris. Diptera fortasse erant inter primos pollinatores evolutionarios. Drosophila pro organismis eximiis in investigationibus scientificis utilissima sunt, sed ex contrario culicidae sunt vectores malariae, febris dengue, febris Nili Occidentalis, febris flavae, encephalitis, aliorumque morborum infectiosorum; et muscae domesticae, cum hominibus per totum mundum commensales, morbos in cibo ortos dispergunt.

  1. Dickinson, Michael H. (29 Maii 1999). "Haltere–mediated equilibrium reflexes of the fruit fly, Drosophila melanogaster". Philosophical Transactions of the Royal Society of London B: Biological Sciences 354 (1385): 903–916 .
  2. Order Diptera: Flies. . BugGuide (Iowa State University) .
  3. Comstock, John Henry (1949). An Introduction to Entomology. Comstock Publishing. p. 773 .
  4. Mayhew, Peter J. (2007). "Why are there so many insect species? Perspectives from fossils and phylogenies". Biological Reviews 82 (3): 425–54 .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne