Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Sigla
Districtus autonomus Neneticus[1] (Russice Ненецкий автономный округ, Nenetice Ненэцие" автономной округ’) est subiectum Foederationis Russicae, ad eius regionem Archangelopolitanam et districtum foederalem Septentrio-Occidentalem pertinens, metropolim habens Ripam Albam (quae urbs districtus unica est). Die 15 Iulii 1929 ut districtus nationalis formatus est.
Cum districtu autonomo Iamalo-Nenetico in oriente, re publica Komi in meridie atque regione Archangelopolitana in occidente conterminus, a maribus Karensi, Barentsiano et Albo, a in septentrione alluetur, aream 176 810 chm² et 44 111 incolarum (anno 2020 habet. Regionum Russiae numerum incolarum habet minimum.
Petschora flumen regionis est maximum; hic in sinum Petschoricum se effundit. Kara flumen per confinium cum districtu autonomo Iamalo-Nenetico fluit. Pustoosero his locis urbs vetustissima erat. Iugum Timanicum montes districtus sunt. Calguevia et Vaigatia insulae ad districtum pertinent; Caninos promunturium mare Barentsianum a mari Albo, Idolorum caput a mari Karensi separat.