Dithyrambus (Graece διθύραμβος dithýrambos) est canticum in honorem divi Dionysi quod valde diuque prospere in Graecia antiqua evenit. Etymologia huius vocis et ipsius divi nominis non Graeca esse videtur; primum legi potest verbum διθύραμβος in reliquiis cuiusdam carminis ab Archilocho Pario iamborum scriptore ficti.
Hoc modo scripsit Archilochus:
Ut fama communis est, dithyrambus commentus Corynthi est et una cum Dionysi cultu protulit longe lateque. Huic cantico normas chorumque tribuisse Arion Methymnaeus traditur; Herodotus ipse confirmavit [2] Arionem ipsum inventorem fuisse.
Lasus Hermionensis poeta [3] in extremo saeculo sexto a.C.n. dithyrambos introduxit in certamina Dionyso dicata quae Athenarum habebantur; clari poetae Simonides, Pindarus Bacchylidesque multos horum et alia carmina sacra pepigerunt. Aristoteles philosophus affirmavit, in libro De arte poetica, dithyrambum originem tragoediae dedisse [4] atque Thespin primum docuisse dithyrambos histrionibus scaenicis utendo.
Pariter constabat dithyrambus e musica, poesē et choreis. Quinquaginta coronati saltatores rapide volvebantur; simul unicus cantor personam Dionysi gerebat, choro laudes canente, tibiis et cymbalis vehementer resonantibus.