Dochmius[1] (Graece δόχμιος < δοχμός 'obliquus'[2]) est metrum poeticum, quod proprie in tragoedia Graeca adhibetur ad exprimendam commotionem vel miseriam extremam. Sunt exempla in fabulis satyricis ludisque Aristophaneis, quae quidem saepe paratragica et concitata sunt.[3] Principale schema metricum dochmii est
quamquam quaelibet syllabae longae resolvi possunt, et pro utraque duarum brevium longa substitui potest.