Dramatis personae sunt principales ludi scaenici personae quae in formula tabulae una perscribuntur. Hae formulae usitate in variis theatri generibus et in pelliculis adhibentur. Personae autem extra scaenam auditae plerumque inter dramatis personas non numerantur. Nomen dramatis personarum in multis linguis apparet.[1] Nomen in lingua Anglica cum operibus Gulielmi Shakespeare arte consociatur, et in prima Folii Primi editione, anno 1623 edita, invenitur.
Mos est indicem dare histrionum, qui iuxta nomen cuiusue personae nomen nuntiat histrionis vel actricis quae partes agit; aliud genus nomina histrionum qui partes in prima perfunctione egerunt perscribit. Ne propria argumenti membra in medium proferantur, nomina mutari possunt. Nonnullae praeterea partes minores perscribi possunt, sicut histriones qui partes agunt.