Duns Scotus

Wikidata Duns Scotus
Res apud Vicidata repertae:
Duns Scotus: imago
Duns Scotus: imago
Nativitas: 1266; Duns
Obitus: 8 Novembris 1308; Colonia Agrippina
Patria: Kingdom of Scotland
Nomen nativum: John Duns

Memoria

Sepultura: Church of the Immaculate Conception of the Blessed Virgin Mary in Cologne
Beatus (feriae die 8 Novembris)
Ioannes Duns Scotus, ab Iusto de Gent saeculo quinto decimo pictus.

Ioannes Duns Scotus, qui doctor subtilis dicitur (natus ut videtur in oppido Duns vicecomitatus Bervicensis circa annum 1266; mortuus Coloniae Agrippinae die 8 Novembris 1308), fuit presbyter, theologus, et philosophus Scoticus doctrinae scholasticae. Lector apud Universitatem Parisiensem et frater Franciscanus erat. Eius sepulcrum hanc inscriptionem monstrat: "Scotia me genuit. Anglia me suscepit. Gallia me docuit. Colonia me tenet." Ioannes Paulus Papa II eum die 20 Martii 1993 beatificavit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne