Ecclesia Christiana (-ae, f., a Graeco᾿ἐκκλησία 'evocatio') est communio fidelium vel et domus eius in cuius nomine conveniunt fideles. Vocabulo, quod ad Christianos attinet, haec significantur:
contio (vel concio) Christianorum, qui uno loco se congregant, e.g. Ecclesia Christi Regis Atlantae, quasi partem formant ipsius Corporis Christi.
aedes sacrae (domus Dei), ubi congregantur Christiani, praesertim die Dominica. Ex Can. 1214: Ecclesiae nomine intellegitur aedes sacra divino cultui destinata, ad quam fidelibus ius est adeundi ad divinum cultum praesertim publice exercendum. Vide commentationem 'Ecclesia (aedificium)'.
etiam sensu latiore:
unus ex diversis ritibus Ecclesiae Catholicae apud Catholicos Romanos, e.g. ecclesia Armenica, Chaldaeica, Coptica, Syrica etc.