Ecclesia cathedralis Riponensis Ripi in urbe Anglica eminet. Ecclesia monastica hoc loco a sancto Wilfrido anno fere 672 condita est, quae saeculo decimo ecclesia collegiata facta erit, iam fanum Wilfridi continens. Sub qua specie aedes quae hodie visitatur inter annos fere 1220 et 1547 confecta est; crypta autem, quae etiam hodie visitatur, tempore ipsius Wilfridi constructa est. Aevo recentiori restitutionem ecclesiae Georgius Gilbertus Scott inter annos 1862 et 1872 curavit.[1]
Sedes fuit episcopalis neque post annum 2014, neque ante annum 1836. Dioecesis enim Riponensis ecclesiae Anglicanae, hoc anno constituta, primo episcopo Carolo Thoma Langley, usque in 2014 permansit. Hodie in dioecesem Ledesiensem congessa est. Ecclesia Riponensis etiam hodie concathedralis habetur, una cum ecclesiis Ledesiensi et Wakefeldiensi.