Ecclesiae Catholicae Orientales sunt viginti tres Ecclesiae Catholicae sui quaeque iuris, quae ritus orientales sequuntur. Traditiones ac hierarchia earum ecclesiis Orthodoxis et Orientalibus similes, tamen ab iis stricte discernendae sunt.[1] Capita earum plerique sunt Patriarchae vel Episcopi, qui quidem communionem cum Papa Ecclesiae Catholicae servant, licet liturgiis orientalibus utantur. In fere omnibus traditionibus orientalibus sunt et ecclesiae Catholicae, qui quidem plerumque minorem incolarum partem efficiunt.
Ecclesiae Catholicae Orientales non Codici Iuris Canonici (CIC), sed Codici Canonum Ecclesiarum Orientalium (CCEO) subiectae sunt.