Effectus thermocepicus

Effectus thermocepicus[1] est prodigium naturale, quod energiae capione electromagneticae Solis (apud astra systematis solaris nostri) aut stellarum aliarum (apud caetera astra) efficit ut temperatura astri accipientis atmosphaerica calidior fiat. Quae res gasiis thermocepicis atmosphaericis fit: pars radiationis solaris atmosphaeram transit et terram attingit, scilicet quae radiationem thermicam remittit. Tunc illa his gasiis combibitur, ut atmosphaera, et dein humus, calefiat. Ex crescentia gasiorum thermocepicorum calefactio globalis oritur.

In historia effectus thermocepicus primum inventus a Svanto Augusto Arrhenio est anno 1896.

Quam ob rem effectus thermocepicus comparabilis est solariorum prodigio, quod tecta vitrea eorum calorem intus tenent ut plantae serventur.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne