Electra (Euripides)

Vide etiam paginam discretivam: Electra (discretiva).

Electra (Graece: Ἠλέκτρα) est tragoedia quam Euripides circa 413 a.C.n. docuit[1]. Tritum argumentum sibi elegit Euripides, iam ab Aeschylo in Choephoris ac fortasse Sophocle quoque in sua Electra[2] tractatum. Quid enim praeclarius - etiam apud modernos - quam Orestes cum sorore patris Agamemnonis caedem vindicans ? Attamen magnam admirationem Euripideam Electram movisse testatur fabula a Plutarcho tradita[3]ː nam cum confecto Bello Peloponnesiaco Thebani Athenas funditus evertere vellent, audito demum parodo huius tragoediae sententiam mutaverunt nec delendam esse urbem talium ingeniorum feracem existimaverunt.

  1. Plerique critici cum Henrico Weil hanc tragoediam ad annum 413 a.C.n. referunt ob versus 1347-1353 quibus Dioscuri nuntiant sese ad mare Siculum volaturos ut navibus quibusdam saluti essent. Nam anno 413 Athenienses Demosthene stratego magnam classem in Siciliam miserunt. Potuit etiam anno 414 fieri si de prima classe a Nicia ducta agitur.
  2. Sunt tamen qui Sophocleam Electram Euripidea posteriorem putent. De hac chronologia vide Gilberte Ronnet (1970).
  3. Vitae Parallelaeː Lysander 15.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne