Eleemosyna[1] (Graece ἐλεημοσύνη, ab ἐλεήμων, "misericors") est stips pauperibus data, quae in nonnullis religionibus pars virtutis beneficentiae habetur.
Apud Iudaeos eleemosyna pars habetur sedaca (צדקה), quae significat iustitiam. Apud Musulmanos sunt notiones sadaqa, sive beneficientia voluntaris et zakat, sive eleemosyna obligatoria. Apud Christianos eleemosyna saepe reperitur in Novo Testamento. Scriptores Christiani ut Cyprianus et Clemens Alexandrinus multa de eleemosyna scripserunt.