Embryophyta[1] sunt subdivisio plantarummuscos, hepaticas, anthocerotes, Horneophytopsida et plantas vasculares (seu Tracheophyta) continens.[2] Cum maxima pars Embryophytorum in terris vivat, reliquarum plantarum vero, e contra, in aquis, in multis linguis pro Embryophytis nomen plantarum terrestrium (Anglice: land plants, Francogallice: plantes terrestres) simpliciter, etiamsi minus accurate usurpatur.[3] Apud nonnullos auctores autem nomen plantarum ad sola Embryophyta restringitur.[4]
↑Engler, A. (1892) Syllabus der Vorlesungen über specielle und medicinisch-pharmaceutische Botanik: Eine Uebersicht über das ganze Pflanzensystem mit Berücksichtigung der Medicinal- und Nutzpflanzen. Berolini: Gebr. Borntraeger.
↑Kenrick, Paulus & Crane, Petrus R. (1997) The origin and early diversification of land plants. A cladistic study. Vasingtoniae et Londini: Smithsonian Institution Press. ISBN 1-56098-729-4
↑Margulis, Lynn (1971) Whittaker's Five Kingdoms of Organisms: Minor Revisions Suggested by Considerations of the Origin of Mitosis. Evolution, 25 (1): 242–245. [Textus apud JSTOR]