Encyclopaedīa (Graece ἐγκύκλιος "circularis" + παιδεία "doctrina") est genus operis compilatorii, compendium quod summarium informationis ex omnium ramorum scientiae vel ex proprio ramo scientiae continet.[1] Encyclopaediae in commentarios vel nomina dividuntur, quae lectores plerumque per initium tituli commentarii ordine alphabetice inveniunt.[2] Commentarii encyclopaedici sunt longiores, plura singula continentes, quam commentarii in plurimis dictionariis.[2] Commentarii encyclopaedici, commentariorum in dictionariis dissimiles, quae informationem linguisticam de verbis vehementius dicunt, informationem de factis ad summam praebent ad explanandam rem vel notionem quam titulus commentarii repraesentat.[3][4][5][6]
Encyclopaediae circa 2000 annos exsistiterunt; veterrima iam extans, Naturalis Historia anno fere 77 a Gaio Plinio Secundo composita est. Encyclopaediae hodiernae se ex dictionariis circa saeculum septimum decimum evolverunt, et in decimo octavo editum est illum praeclarum opus quod per antonomasiam Encyclopédie appellatur. Nonnullae encyclopaediae in uno volumine iam pridem contentae sunt, sed nonnullae, sicut Encyclopædia Britannica Anglice, Meyers Konversations-Lexikon Theodisce, Treccani Italice et Enciclopedia universal ilustrada europeo-americana Hispanice (maxima in orbe terrarum encyclopaedia), ingentia opera in permultis voluminibus factae sunt. Alia exempla clara sunt Larousse Francogallice, et Brockhaus Theodisce, quae sunt mediae magnitudinis. Nonnullae encyclopaediae hodiernae, sicut Wikipedia, sunt electronicae et liberae.