Epidemia,[1] vel morbus epidemius,[2] Latine etiam pestilentia[3] et lues,[4] est morbus contagiosus, qui in solito maiorem partem hominum in aliqua regione habitantium incurrit. Epidemia effundi potest ruina aut calamitate aliqua, sicut ariditate aut tempestate saeva aut inundatione aut terrae motu. Animalia quoque contagione pestilentiae adfici possunt, unde incommoda addi populo solent. Epidemiae etiam adventiciae esse possunt, cum ex peregrinantibus oriuntur. Epidemiae actionibus sanitariis sicut manuum lavatione et vaccinationibus impediuntur.
Epidemia per orbem terrarum effusa pandemia est.