Epistemologia[1] (ab Anglico epistemology a verbis Graecis ἐπιστήμη 'scientia' + λόγος 'sermo; ratio' deductum) est pars philosophiae quae de natura et finibus scientiae et perceptionis tractat.[2][3] Quaestiones magni momenti in epistemologia sunt:
Disceptationes in hac disciplina ortae plerumque ad ingenium scientiae explicandum contulerunt, et quidem ad id pertinuerunt, quomodo haec disputationes ad notiones propinquas (veritatem, fidem, iustificationem) referantur. Sceptici autem docent nullam scientiam certam esse. Omnia haec aliquando doctrina scientiae appellantur.
Nomen epistemology a Iacobo Friderico Ferrier (1808–1864) philosopho Scotico Anglice excogitatum est.[4]