Textus epithelialis | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TH | H2.00.02.0.00001 | |
Anatomia | ||
Epithelii exemplum: Epithelium simplex columnare |
Epithelium sive textus epithelialis est textus membranaceus factus ex cellulis quae exteriores et interiores superficies corporis protegunt et permeatum materiarum custodiunt. Epithelium vasa sanguinea et viscera cava, sicut stomachum et renes, protegit. Epidermis est exterior pars cutis, et epithelium tegumentum corporis. Glandulae omnes ex cellulis epithelicis sunt. In aliquibus regionibus sudorem vel oleum vel ceram vel mucum excernit.
Officia cellularum epithelicarum haec sunt: secretio, absorptio selectiva, protectio, subvectio transcellularis, sensus. Membrana epithelica, cum vasa sanguinea non habeat, substantiis ex textu conexivo per membranam basalem diffundentibus nutriri debet.[1]
Cellulae epithelii epitheliocyti nominatur.