Eruditio formalis est educatio usitate a docentibus institutis intra scholam, collegium, universitatem, vel aliam educationis superioris institutionem certa ratione suppeditata. Quae est unum e tribus generibus eruditionis ab Ordine Oeconomicae Cooperationi et Evolutioni Favendis definitis, quorum alia sunt eruditio informalis, quae usitate pars alius agitationis sponte fit, atque eruditio non formalis, quae reliquum comprehendit, sicut doctrina athletica ab educatoribus indoctis praebita, sine curriculo formali.[1]