Eryptosis, etiam apoptosis erythrocytorum et programmata erythrocytorum mors appellata, est apoptosis quae in erythrocytis vulneratis fit variarum rerum causa, inter quas hyperosmolaritas, tensio oxidativa, deminutio energiae, metalla gravia, et xenobiotica. Sicut apoptosis, proprietates eryptosis sunt contractio cellularum, pustulatio membranarum, excitatio proteasum, et expositio phosphatidylserini apud exterius membranae foliolum.[1][2]