Essentialismus est opinio, rebus (sicut animali, corpori, gregi hominum, culturae) suam cuique qualitatem essentialem esse, sine qua non sint quod sunt, suaque identitate careant.[1] De essentia igitur definienda agi videtur, quod profecto maxime philosophorum interest. Qui rationem modalem sequuntur, quaerunt, quae sint essentialium qualitatum condiciones necessariae et sufficientes. Quae ratio modalistica, quamquam magna gratia etiam hodie tenetur, etiam certis incommodis adfici videtur. Qua de causa nonnulli ad varias rationes non modales confugerunt.[2] Etiam de extensione proprietatum essentialium quaeritur, nam essentialismus in variis generibus consistere videtur. Deinde, unde veritates essentiales sciamus, quaerendum est. Denique de ratione inter genus quoddam eiusque exemplum disputatio fieri potest: etsi Donaldus Anas quandoque pedem assum gallopavonis manducare videtur, anates carnivorae non sunt.
Essentialismus non solum philosophorum cura est sed etiam psychologorum, qui infantium et adultorum intellectum dicunt in essentialismum propendere: homines natura essentialistas esse.[3]