Estrildidae sunt parvae aves passeriformes in Mundo Vetere tropico et Australasia endemicae. Aliter ut subfamilia intra familiam Passeridarum digeri possunt, quae sensu stricto passeres Mundi Veteris comprehendit.[1]
Genera et specie multum inter se colore differunt, quamquam subsimiles formā et mensurā sunt. Plerumque granivorae, rostris robustis, in densos congregant greges.
Minimae Estrildidarum sunt Estrilda troglodytes, cui pondus est 6−8 grammata, atque Nesocharis shelleyi, 8.5 cm longa; maxima autem est Lonchura oryzivora, 17 cm longa, cuique est pondus 25−30 g.
Habitationes per Africam, Australiam, Indonesiam, Indiam, Sinasque patent. Una est species (Lonchura striata domestica) quae non in locis naturalibus inveniri potest, cum artificiose alta sit.