Ethnofictio neologismus ad docufictionem ethnographicam spectat, mixtio pelliculae documentariae et fictionalis in disciplina anthropologiae oculorum. Quae est genus pelliculae in quo, per narrationem fictionalem vel cogitationem creativam, saepe ex tempore factam, personae depictae suas partes proprias ut socii gregis ethnici vel socialis agunt.
Ioannes Rouch pater ethnofictionis putatur.[1] Apud Rouch, ethnologus, pelliculam faciens, mox invenit se interponere in eventum quem pelliculat, suam machinam photographicam quoque "camera candida" numquam esse.[2] Mores hominum depictorum coram se tangentur. Pro Rouch, contra principia Marcelli Griaule,[3][4][5][6] sui consiliarii, machina photographica eventus puros pelliculans in investigationibus ethnographicis (sicut ritus pelliculatus sine "intercessione" camerae) est "praenotio" ab usu negata.[7][8][9][10][11]
Ethnographus qui photomachinulam fert us socius naturalis ab histrionibus qui suarum partes agunt inter eorum numeros accipietur. Qui erit unus ex eis, fortasse adeo rhythmo saltatorum in celebratione rituali elatus, in statum stuporis cinematographici inductus.[12][13] Ioannes Rouch, decessoress excedens, histrionem facit instrumentum investigationis.[14] Robertus J. Flaherty, praecipuu caput pro Rouch, avus huius generis putari potest, quamquam solum fuit fabricator documentariorum, non ethnographus.
Vocabulum ethnofictio, plerumque ad spectanda pelliculas ethnographicas ut res anthropologiae oculorum adhibitum, documentaria usu comparata ante et post opera Rouchiana spectare potest, atque ad ullam fictionis creationem in communicatione humana, artibus, et litteris cui ortus ethnographicus vel socialis erit.