Ethnographia (Graece ἔθνος 'vulgus, gens, populus, natio' + γράφω 'scribo') est ordinatum hominum et culturarum studium, ad res culturales explorandas designatum ubi investigator societatem e cosmotheoria subiectorum studii observat. Ethnographia ergo est ratio per quam cultura gregis ethnici tabulis et scripturis repraesentari potest. Vocabulo sic dici potest significatio gemina, quae partim in quaestione nititur num nomen substantivum numerandi aut nomen non numerandi adhibetur.[1] Studium vel relatum quod consequitur scientiam et rationem significationum in vitis cuiusdam gregis culturalis ostendit.[2][3][4]
Ethnographia, introductio datorum empiricorum de societatibus humanis et culturis, in disciplinis biologica, sociali, et culturalis anthropologiae condita est, sed populo gratia generatim in scientiis socialibus facta est—in sociologia,[5] studiis communicationis, historia—ubicumque eruditi ethnicos investigant greges, formationes, compositiones, proprietates commodi socialis, materialitatem, spiritualitatem, et ethnogenesin gentium.[6] Ethnographia usitata est studium holistica[7][8] et ergo brevem historiam comprehendit, cum explicatione terrae, climatis, et habitationis. Omnes mores observatos refert, omnesque coniunctiones symbola significantes describit, notiones quae explicationes causales vitant adhibens.