Suadetur ut haec commentatio ad "Eudicotyledoneae" moveatur. Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis. English It is proposed to move this page to Eudicotyledoneae. Please give your opinion on the talk page. Deutsch Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Eudicotyledoneae zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten. Esperanto Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Eudicotyledoneae. Vi estas petata komenti prie en la diskutejo. |
Eudicotyledones[1] vel Eudicotyledoneae[2] sunt monophyleticus plantarum florentium grex, qui a prioribus auctoribus tricolpati et dicotyledones non-Magnoliidi appellatus est. Nomen ad verbum significat 'dicotyledones veri', quod grex plurimas plantas dicotyledones habitas continet, quibus sunt usitatae proprietates dicotyledonosae. Nomen eudicotyledonum, a Doyle et Hotton anno 1991 positum, late acceptum est ad spectandum ad unum ex maximis angiospermarum cladis (qui in plus quam 70 centesimis omnium angiospermarum consistit); alius cladus in monocotyledonibus consistit. Dicotyledones reliqui aliquando appellantur palaeodicotyledones, sed hoc nomen non late acceptum est, quod id ad gregem monophyleticum non spectat.
Permultae plantae familiares sunt eudicotyledones. Nonnullae sunt Acer, Brassica oleracea, Macadamia, Malus domestica, Myosotis, Ranunculus, Solanum tuberosum, Spinacia oleracea, et Taraxacum.
Aliud nomen eudicoyledonum est plantae tricolpatae, nomen quod ad morphologiam pollinis spectat. Huic gregi est pollen tricolpatum, vel formae ex eo deductae. His pollinibus sunt tres vel plus pori, in sulcis geniti appellatis colpis. Contra has plantas, plurimae aliarum plantarum seminiferarum (hoc est gymnospermae, monocotyledones, et palaeodicotyledones) pollen monosulcatum gignunt, poro uno in sulco. Nomen tricolpatarum, a nonnullis botanistis antepositum ut confusio cum dicotyledonibus, grege non monophyletico, vitetur (Judd et Olmstead 2004).
Nomen Anglicum eudicots adhibetur in systematibus APG (1998) et APG II (2003) ad classificandas angiospermas. Adhibetur ad cladum, gregem monophyleticum, qui plurimos (priores) dicotyledones comprehendit.