Familia
Memoria
Eudocia Theodori filia[1] Lopuchina (Russice Евдокия Фёдоровна Лопухина), die 30 Iulii[2] anno 1669 in Serebreno vico [3] nata et die 27 Augusti[4] anno 1731 Moscuae mortua, fuit regina Moscoviae ultima, Petri Magni uxor prima et Alexii filii eius mater et Petri II avia.
Anno 1689 Petro sedecim annos nato voluntate matre eius nupta est. Alexium filium et duas filias, quae mox mortuae sunt, habuit. Anno 1689 a Petro in monaterium abiise coacta est. Petro anno 1725 mortuo Schlusselburgi incarcerata est, sed Petro II nepote Eudociae regnante liberata est et Moscuae in Monasterio Novodevicensi habitabat, ubi et mortua est.