Exercitus (-us, m.) est societas militum armatorum, qui bella gerere possunt.
Nonnumquam exercitus fundati sunt impensa privata, at hodie solent pro patriis pugnare. Exercitus rigida hierarchia reguntur: nam praefecti militares variorum graduum milites dirigunt, edocent atque disponunt. Ad hoc confer rem militarem.
Olim milites cum ferris proeliabantur, ut gladiis et hastis; hodie autem cum sclopetis, bombis atque vehiculis bellicis, ut aëroplanis et autocurribus armatis.