Fabula togata vel Comoedia togata vel brevius Togata vel etiam fabula tabernaria fuit Romanum comoediarum genus ita appellatum quod histriones togam, Romanorum insignem vestem, gerebant[1]. Simul mores Romanos et res in agro Italico gestas ostendebat. Ita fabulae palliatae opponitur cuius histriones pallium Graecum gerunt et mores resque in Graecia gestas in scaenam proferunt. Non multum tamen ab ea differebat quam aliquo modo renovabatː structura enim actionis similis erat et saepe auctores Menandrum imitabantur[2]. Nulla fabula togata integra ad nos pervenit, tantum versus a grammaticis excerpti. Praecipui auctores sunt Titinius et Afranius[3] quibus Titum Quinctium Attam addere potes.
Idem fecerant atque tragici poetae qui fabulam praetextam creaverant et utrosque Horatius in Arte Poetica ita laudabatː
Nil intemptatum nostri liquere poetae, nec minimum meruere decus uestigia Graeca ausi deserere et celebrare domestica facta, uel qui praetextas uel qui docuere togatas.[4]
Ut fabula palliata genus musicale erat fabula togataː nam inter dialogorum senarios iambicos cantica variorum modorum inserebantur. Seneca[5] eam aliquid severitatis retinere et inter tragoediam et comoediam mediam esse aestimabat.