Falklandia,[1] sive Insulae Falcolandiae,[2] sive Insulae Falklandiae,[3] sive Insulae Falkland,[4] sive Insulae Malvinae,[4] est archipelagus in Oceano Atlantico australi situs. Olim ab Imperio Britannico, Francia, et Hispania rectus, et hodie territorium Britannicum est.
Quamquam omnes insulani sunt cives Britannici et culturam identitatemque? Britannicam[5] habent, Argentina diu insulas appetivit. Anno 1982, Argentini Bellum Falklandense contra Britanniam propter has insulas commiserunt. Britannici autem Argentinos mox vincerunt, sed Argentina insulas tamen postulat. Et quamquam Britiannici eas Falkland Islands, Hispanophoni eas Islas Malvinas appellant.[6]. Incolae qui ibi habitant solum insulas dicunt Falkland et postulata Argentiniana depellent.[7]
Archipelagus in duabus insulis magnis (Malvina Occidentalis et Orientalis) et 776 ceteris minoribus insulis consistit. Hae insulae ad orientem ante Argentinam in Oceano Atlantico Australi patent, 483 chiliometra a litore Argentinae, 1080 chiliometra ad occidentem Aurorae Insularum (Georgiae Australis), et 940 chiliometra ad septentrionem Antarcticae (Elephans Insula).