Fama generatim est idem ac rumor, id est quidquid de aliquo divulgatur, sive in bonum, sive in malum. Fama tamen et rumor differunt: rumor enim est res "sine teste, sine indice," ut ait pseudo-Quintilianus,[1] vel "sine capite, sine auctore," ut Cicero;[2] at fama est communis et consentiens opinio. Hinc Quintilianus: "Famam atque rumores pars altera consensum civitatis et velut publicum testimonium vocat, altera sermonem sine ullo certo auctore dispersum, cui malignitas initium dederit, incrementum credulitas."[3]