Familia linguarum est grex linguarum quae per descensum e lingua parentali ortae sunt, quae lingua parentalis vicissim protolingua illius familiae appellatur. Nomen familia exemplar arboreum originis linguarum in linguistica historica in memoriam redigit metaphoram adhibens quae linguas cum hominibus in biologica arbore familiari, vel in modificatione posteriori, cum speciebus in arbore phylogenetica taxinomiae evolutionariae comparat. Linguistae ergo dicunt linguas filiales intra familiam linguarum genetice esse cognatas.[1] Familia linguarum cuius historia optime notatur fortasse est familia Indoeuropaea.