Felix Jacoby

Wikidata Felix Jacoby
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 19 Martii 1876; Magdeburgum
Obitus: 10 Novembris 1959; Berolinum
Patria: Germania

Felix Jacoby (natus familia Iudaica Magdeburgi die 19 Martii 1876 – mortuus est Berolini die 10 Novembris 1959) fuit philologus Germanicus. Alma mater sua fuit Alma Universitas Humboldtiana Berolinensis et anno 1900 de Apollodoro grammatico sub directione Hermanni Alexander Diels. Anno 1907 professor Academiae Holsatorum Chiloniensis factus fuit. Anno 1939 Jacoby in Anglia consedit et usque ad annum 1956 mansit, quia in patria eius Adolfus Hitler gentem Iudaeorum opprimebat vexabatque, usque adeo ut eam exstinguere conaretur. Clarissimum opus eius est Die Fragmente der griechischen Historiker (scilicet Latine "Fragmenta historicorum Graecorum"). Etiam ad elaborationem lexici Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (scilicet Latine: Pauli encyclopaedia rerum antiquarum classicarum) operam dedit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne