Festivitas

A summa et laeva ad imam et dextram, vel a summa ad imam (mobile): varii homines rident: ex Afgania, Tibeto, Brasilia, Malaesia.
Hadith Muhammad al-Baqir de festivitate.
Boris Yeltsin et Gulielmus Clinton ioco fruuntur, contra differentias linguae.
Miratio est elementum festivitatis.
Calix cerevisiae a Camden Town Brewery (Londinii) factus.
Scaenographia quaesita effectui comico adhibita pro turri inclinata Pisis.

Festivitas, etiam facetiae et lepos in iocando,[1] est inclinatio usuum ad risum provocandum et oblectationem praebendam. Humor, vocabulum in nonnullis linguis hodiernis, ex medicina humorali Graecorum antiquorum derivatur, theoria quae docebat aequilibrium fluidorum in corpore humano, humores appellati, valetudini animique motibus imperari.

Homines omnium aetatum culturarumque festivitati respondent. Plures homines festivitatem experiri possunt, se aliqua re ridicula oblectantes, ridentes, subridentes, et ergo sensum festivitatis habere putantur, homo enim quo carens rem ipsam ut videtur inexplicabilem, absonam, etiam irrationalem putare potest. Quamquam per iudicium personale ad ultimum decretum, gradus per quem homo aliquam rem festivam putat multis variabilibus innititur, quae locum geographicum, culturam, maturitatem, gradum educationis, intelligentiam, et contextum amplectuntur. Exempli gratia, pueri slapstick sicut exhibitiones puparum Punch et Judy vel adumbrationes Tom et Jerry spectare malle possunt, quorum natura corporea eis patet. Ex contrario, urbana festivitatis genera, sicut ironia et satura intellegentiam significationis contextúsque socialis poscunt, et ergo spectatores maturos allicere solent.

  1. D. P. Simpson, ed., Cassell's Latin Dictionary, ed. 5a (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), 730.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne