Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Rhythmus cordis normalis - In electrocardiogrammate unda P diffusionem electricam coordinatam per atria cordis indicat et complexum QRS praecedit. In fibrillatione atriali autem undae P non inveniuntur.
Fibrillatio atrialis (FA seu Fib-A[1]) est perturbatio rhythmi cordis saepissima,[2] quae pulsum irregularem et saepe frequentem efficit. Symptomata eius diversa et non specifica esse possunt. Cum FA embolum formans ad morbos ut apoplexiam cerebri aut dementiam pertinet, therapia eius idonea magni momenti est.
Derivatio superior fibrillationem atrialem ostendit, inferior rhythmum normalem.
↑Aliae linguae his abbreviaturis utuntur (Dacoromanica, Francogallica, Hispanica), aliae abbreviaturis similibus (e. g. Anglica), aliae diversis ( e. g. Theodisca). Abbreviaturae usus in loco hoc lectori hanc morbum saepissimum abbreviaturis quoque conciliari conetur?