Fictionalismus est notio in philosophia quae affirmat dicta quae mundi videntur descriptiones non sic construi, sed potius exempla fictionis intellegi debere, ad rem tractandam veram ad verbum ("fictio utilis") simulantia. Duo flumina fictionalismi magni momenti sunt fictionalismus modalis, a Gideone Rosen confirmatus, qui dicit mundos qui fieri possunt, num exsistant an non neglegens, pars sermonis utilis esse posse, et fictionalismus mathematicus, a Hartry Field confirmatus, qui dicit de numeris aliisque rebus mathematicis sermocinari nihil nisi commodium ad scientiam faciendam esse. Etiam in meta-ethica est positio par, fictionalismus moralis appellata, a Ricardo Joyce suasa. Multae fictionalismi varietates hodiernae ab operibus Kendall Walton in aesthetica moventur.
Fictionalismus in saltem tribus thesibus consistit: