Flavia Domitilla

Wikidata Flavia Domitilla
Res apud Vicidata repertae:
Flavia Domitilla: imago
Flavia Domitilla: imago
Nativitas: 1. saeculum; Ferentium
Obitus: 1. saeculum;
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Flavius Liberalis;
Coniunx: Vespasianus
Proles: Titus, Domitianus, Domitilla the Younger
Familia: Gens Flavia
Imago Flaviae Domitillae anno 1553 in Promptuario iconum vulgata

Flavia Domitilla (nata ignoto anno, mortua ante annum 69) uxor imperatoris Vespasiani fuit. Titulo Augustae diu post mortem iam regnante filio Domitiano honorata est, quamquam et alter filius Titus nummos in eius memoriam cudi iam iusserat. Circa idem tempus inter divas relata esse videtur[1]. Nonnulli tamen e rerum Romanarum peritis loco ambiguo poetae Statii[2] freti divam factam non uxorem Vespasiani sed filiam eiusdem nominis crediderunt.

  1. Susan Wood, "Who Was Diva Domitilla? Some Thoughts on the Public Images of the Flavian Women", American Journal of Archaeology, 2010: 45-57
  2. Silvae I.1:94-8.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne