Fortuna est dea, quae in mythologia Romana temporum varietates fortunaeque vicissitudines repraesentat; apud autem Graecos Τύχη (Tyche) appellabatur. Apud rerum gestarum scriptores antiquos saepe dicitur vim maximam in omnibus rebus humanis habere et dea omnipotens esse.[1] Eius statuae cornucopiam una manu tenet ac nonnumquam gubernaculum altera (sic in nummis Romanis exprimebatur)ː nam divitias cui vellet dabat et orbem terrarum gubernabat. In capite polum gerebat, vel postea coronam turritam. Ita saepe velut personificatio urbium adorabatur (poeta Pindarus eam "pherepolim"[2] Graece dicebat).[3] Quae corona ei communis est cum Cybele Romana.