Franciscus Lloyd Wright

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Franciscus Lloyd Wright (1926).
Imago Francisci Lloyd Wright. Photographema ab Al Ravenna, diariorum New York World-Telegram et Sun factum, 1954.
Domus Darwin D. Martin, Buffalo Novi Eboraci.
Imperial Hotel, Tokyo, 1923.

Franciscus Lloyd Wright (natus Frank Lincoln Wright die 8 Iunii 1867; mortuus 9 Aprilis 1959), fuit architectus et designator partium interiorum et scriptor et educator Americanus, qui plus quam mille consilia designavit, et plus quam quingenti opera confecit.[1]

Wright architecturam organicam (exempli gratia, Fallingwater) promovit, Campestrem Architecturae Scholam (exempli gratia, Domus Robie et Domus Westcott) duxit, et notionem domus Usonianae (exempli gratia, Domus Rosenbaum) evolvit. Inter sua opera sunt exempla multorum aedificiorum generum, inter quae sunt officinae, templa, scholae, deversoria, musea. Wright multas ex partes interiores suorum aedificiorum designavit, sicut supellectem et vitrum tinctum. Viginti libros et multos commentarios scripsit, et acroases populo acceptas in Civitatibus Foederatis et Europa habuit. Anno 1991 ab Instituto Architectorum Americano "maximus architectus Americanus omnium temporum"[2] appellabatur.[3]

  1. Mike Brewster, "Frank Lloyd Wright: America's Architect," Business Week, 28 Iulii 2004.
  2. Anglice "the greatest American architect of all time."
  3. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named autogenerated1

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne