Franciscus Nodot

Franciscus Nodot (Francogallice: François Nodot; c. 1650-1710) fuit miles mercenarius, scriptor linguarum Latinae necnon Francogallicae, falsificator librorum Satyricon Petronii Arbitri.

Anno 1692 Franciscus Nodot nuntiavit academicis terrae Franciae se possidere textum manu scriptum in quo continentur supplementa adhuc ignota ad libros Satyricon Petronii; hunc textum factum esse apud amicum suum Du Pin Francofurti, secundum exemplar recentissime repertum ab eodem Du Pin in clade Albae Graecae facta, anno 1688.

Novam editionem librorum Satyricon produxit Nodot Parisiis anno 1693 sub titulo Titi Petronii Arbitri equitis romani Satyricon cum fragmentis Albae Graecae recuperatis anno 1688. Eruditi mox intelligunt supplementa Nodotiana falsa esse; nihilominus translata sunt in linguas Anglicam (a Gulielmo Burnaby anno 1694), Francogallicam, Germanicam. Supplementa Nodotiana reperiuntur, una cum textu genuino Petronii, in nonnullis editionibus Latinis et in multis translationibus vetustioribus.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne