Francofurtum[1] (Anglice Frankfort) est caput Reipublicae Kentukiensis, sedes Comitatus Franklinii,[2] urbs a se recta[3]) in Kentukia. Numerus incolarum in censu anno 2010 fuit 25 527. Urbs, ad ripas Kentukiae Fluvii sita, est principalis Areae Statisticae Francofurti Kentukiae urbs, quae omnes comitatuum Franklini et Anderson comprehendit.
Urbs ut videtur nomen ex casu accepit qui annis 1780 factus est. Indi Americani gregem e primis incolis Europaeis e Statione Bryan oppugnabant, qui salem ad vadum (Anglice ford) in Fluvio Kentukiensi faciebant. Quodam Stephano Frank necato, uno ex eorum numero, coloni hunc locum vadum Frankianum appellare coeperunt; quod nomen deinde per elisionem Francofurtum factum est.[4]